라틴어 문장 검색

sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)
unde quamquam absens facile coniecto, quo repente stupore ferietur, cum intuitu nostri dignanter admissus intellexerit se paginam meam magis otiose flagitasse quam tradere, videre mihi videor, ut homini non usque ad invidiam per-faceto nova erunt omnia, cum invitabitur peregrinus ad domicilium, trepidus ad conloquium, rusticus ad laetitiam, pauper ad mensam, et cum apud crudos caeparumque crapulis esculentos hic agat vulgus, illic ea comitate retractabitur 1 ac si inter Apicios epulones et Byzantinos chironomuntas hucusque ructaverit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:1)
veni cum mediterraneo instructu ad debellandos subiugandosque istos Medulicae supellectilis epulones.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 7:4)
Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P. Manlius et P. Porcius Laeca.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 508:1)
P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir epulo:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 504:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION